Sed vulgus et magnitudine nimia communium curarum expers populus sentire paulatim belli mala, conversa in militum usum omni pecunia, intentis alimentorum pretiis, quae motu vindicis haud perinde plebem attriverant, secura tum urbe et provinciali bello, quod inter legiones galliasque velut externum fuit.