Nos itaque eius ambiguitatem decidentes sancimus, cum incertum est in huiusmodi furiosis hominibus, quando resipuerint, sive ex longo sive in propinquo spatio, et impossibile est et in confinio furoris et sanitatis eum saepius constitui et per longum tempus sub eadem esse varietate, ut quibusdam videatur etiam paene furor esse remotus, curatoris creationem non esse finiendam, sed manere quidem eum, donec talis furiosus vivit, quia non est paene tempus in quo huiusmodi morbus desperatur: