Quod efficitur hac etiam conclusione rationis: quoniam enim videmus esse quiddam, quod recte factum appellemus, id autem est perfectum officium, erit autem etiam inchoatum, ut, si iuste depositum reddere in recte factis sit, in officiis ponatur depositum reddere; illo enim addito iuste fit recte factum, per se autem hoc ipsum reddere in officio ponitur.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum