Placet his, inquit, quorum ratio mihi probatur, simulatque natum sit animal hinc enim est ordiendum , ipsum sibi conciliari et commendari ad se conservandum et ad suum statum eaque, quae conservantia sint eius status, diligenda, alienari autem ab interitu iisque rebus, quae interitum videantur adferre.