Ea vi sua verba parient, quae semper satis ornata mihi quidem videri solent, si eius modi sunt, ut ea res ipsa peperisse videatur; ac si verum quaeritis, quod mihi quidem videatur nihil enim aliud adfirmare possum nisi sententiam et opinionem meam hoc instrumentum causarum et generum universorum in forum deferre debemus neque, ut quaeque res delata ad nos erit, tum denique scrutari locos, ex quibus argumenta ervamus; quae quidem omnibus, qui ea mediocriter modo considerarint, studio adhibito et usu pertractata esse possunt; sed tamen animus referendus est ad ea capita et ad illos, quos saepe iam appellavi, locos, ex quibus omnia ad omnem orationem inventa ducuntur.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum