Sic in illa omni defensione atque causa, quod esse in arte positum videbatur, ut de lege appuleia dicerem, ut quid esset minuere maiestatem explicarem, perquam breviter perstrinxi atque attigi; his duabus partibus orationis, quarum altera commendationem habet, altera concitationem, quae minime praeceptis artium sunt perpolitae, omnis est a me illa causa tractata, ut et acerrimus in caepionis invidia renovanda et in meis moribus erga meos necessarios declarandis mansuetissimus viderer: ita magis adfectis animis iudicum quam doctis, tua, sulpici, est a nobis tum accusatio victa.