Nunc autem, si quis illo pacuviano invehens alitum anguium curru multas et varias gentis et urbes despicere et oculis conlustrare possit, videat primum in illa incorrupta maxume gente aegyptiorum, quae plurimorum saeculorum et eventorum memoriam litteris continet, bovem quendam putari deum, quem apim aegyptii nominant, multaque alia portenta apud eosdem et cuiusque generis beluas numero consecratas deorum; deinde graeciae sicut apud nos delubra magnifica humanis consecrata simulacris, quae persae nefaria putaverunt, eamque unam ob causam xerxes inflammari atheniensium fana iussisse dicitur, quod deos, quorum domus esset omnis hic mundus, inclusos parietibus contineri nefas esse duceret.