Memoria tenetis artemidorum aetnensem, legationis eius principem, publice dicere apronium venisse aetnam cum veneriis; vocasse ad se magistratus, imperasse ut in foro sibi medio lecti sternerentur, cotidie solitum esse non modo in publico, sed etiam de publico convivari; cum in eius conviviis symphonia caneret maximisque poculis ministraretur, retineri solitos esse aratores, atque ab eis non modo per iniuriam sed etiam per contumeliam tantum exprimi frumenti quantum apronius imperasset.