Etiam illud ostendi, vendidisse alios magno decumas agri leontini ceterorumque agrorum, et lege hieronica vendidisse et pluris etiam quam te vendidisse, nec aratorem quemquam esse questum; nec enim fuit quod quisquam queri posset, cum lege aequissime scripta venderent, neque illud umquam aratoris interfuit, quanti decumae venirent.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum