Teque, ceres et libera, quarum sacra, sicut opiniones hominum ac religiones ferunt, longe maximis atque occultissimis caerimoniis continentur, a quibus initia vitae atque victus, morum, legum, mansuetudinis, humanitatis hominibus et civitatibus data ac dispertita esse dicuntur, quarum sacra populus romanus a graecis adscita et accepta tanta religione et publice et privatim tuetur, non ut ab illis huc adlata, sed ut ceteris hinc tradita esse videantur, quae ab isto uno sic polluta ac violata sunt ut simulacrum cereris unum, quod a viro non modo tangi sed ne aspici quidem fas fuit, e sacrario catina convellendum auferendumque curarit, alterum autem henna ex sua sede ac domo sustulerit, quod erat tale ut homines, cum viderent, aut ipsam videre se cererem aut effigiem cereris non humana manu factam, sed de caelo lapsam arbitrarentur,.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum