Nec deinde quicquam eo anno rei memoria dignae apud sutrium gestum est, quia et ex hostium exercitu prima tota acies deleta uno proelio fuerat subsidiariis modo relictis, uix quod satis esset ad castrorum praesidium, et apud romanos tantum uolnerum fuit ut plures post proelium saucii decesserint quam ceciderant in acie.