Iam primum omnium urbs lustrata est hostiaeque maiores quibus editum est dis caesae, et donum ex auri pondo quadraginta lanuuium iunoni portatum est et signum aeneum matronae iunoni in auentino dedicauerunt, et lectisternium caere, ubi sortes attenuatae erant, imperatum, et supplicatio fortunae in algido; romae quoque et lectisternium iuuentati et supplicatio ad aedem herculis nominatim, deinde uniuerso populo circa omnia puluinaria indicta, et genio maiores hostiae caesae quinque, et c.