Plurimum in eam rem adiuuit opinio hannibalis quod, etsi ea aestate transiturum in italiam fratrem crediderat, recordando quae ipse in transitu nunc rhodani nunc alpium cum hominibus locisque pugnando per quinque menses exhausisset, haudquaquam tam facilem maturumque transitum exspectabat; ea tardius mouendi ex hibernis causa fuit.