Athamanes quoque uenerant legati, non partis amissae, non finium iacturam querentes, sed totam athamaniam sub ius iudiciumque regis uenisse; et maronitarum exules uenerant, pulsi, quia libertatis causam defendissent ab regio praesidio: ii non maroneam modo sed etiam aenum in potestate narrabant esse philippi.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum