Id quoque: si faciant admixtum rebus inane, denseri poterunt ignes rarique relinqui; sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint et fugitant in rebus inane relinquere purum, ardua dum metuunt, amittunt vera viai nec rursum cernunt exempto rebus inane omnia denseri fierique ex omnibus unum corpus, nil ab se quod possit mittere raptim, aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem, ut videas non e stipatis partibus esse.