Quem bocchus fidum esse romanis multis ante tempestatibus expertus ilico ad sullam nuntiatum mittit: paratum sese facere quae populus romanus vellet; colloquio diem locum tempus ipse deligeret, neu iugurthae legatum pertimesceret; consulto sese omnia illo integra habere, quo res communis licentius gereretur; nam ab insidiis eius aliter caueri nequiuisse.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum