Novissime enim promittitur edicto his etiam bonorum possessio quibus ut detur lege vel senatusconsulto vel constitutione comprehensum est, quam neque bonorum possessionibus quae ab intestato veniunt, neque eis quae ex testamento sunt, praetor stabili iure connumeravit, sed quasi ultimum et extraordinarium auxilium, prout res exigit, accommodavit scilicet his qui ex legibus, senatusconsultis, constitutionibus principum ex novo iure vel ex testamento vel ab intestato veniunt.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum