In tantum autem huiusmodi facinora volumus esse resecanda, ut, etiamsi in alieno praedio vel domo aliquid tale perpetretur, scientibus videlicet dominis, praedium quidem vel domus sacratissimi viribus aerarii addicetur, domini vero pro hoc solo, quod scientes consenserint sua loca talibus contaminari sceleribus, si quidem dignitate vel militia quadam decorantur, amissione militiae vel dignitatis nec non rerum suarum proscriptione plectentur, privatae vero condicionis vel plebeii constituti post cruciatus corporis operibus metallorum perpetuo deputabuntur exilio.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum