Mulierem, quam ita venisse adlegas, ne prostitueretur aut, si prostituta fuerit, libera esset, per officium militare exhiberi apud tribunale oportet, ut, si controversia referatur pacto ( quod tamen si verum est, libertas mulieri existente condicione competit), agatur causa apud eum cuius de ea re notio est.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum