( 2) ea vero, quae de successione naturalis filii post curialem condicionem morientis constituimus, non tantum in his locum habere debent, qui postea a patre suo naturali curiae dati fuerint, sed etiam in illis, qui iam dati sunt, si tamen adhuc supersunt.