Quamvis autem manifestum sit de huiusmodi probatoriarum observatione excepta esse certorum iudicum officia, tamen ne ullius ignorantiae relinquatur occasio, omnium officiorum, quibus necesse est per sacras probatorias militiae sociari, notitiam in sacris apicibus subdendam esse censuimus.