Non ego haec inquit incertis iactata rumoribus et cupidius credita, quia uera esse de inimico crimina uolebam, adfero ad uos, patres conscripti, sed conperta et explorata, haud secus quam si speculator missus a uobis subiecta oculis referrem; neque relicto regno meo, quod amplum et egregium uos fecistis, mare tantum traiecissem, ut uana ad uos adferendo fidem abrogarem mihi; cernebam nobilissimas asiae et graeciae ciuitates in dies magis denudantis iudicia sua, mox, si permitteretur, eo processuras, unde receptum ad paenitendum non haberent; cernebam persea non continentem se macedoniae regno, alia armis occupantem, alia, quae ui subigi non possent, fauore ac beniuolentia conplectentem; uidebam, quam inpar esset sors, cum ille uobis bellum pararet, uos ei securam pacem praestaretis, quamquam mihi quidem non parare, sed gerere paene bellum uidebatur.