Inde, ut loci cuiusque natura ferebat, ex castello in castellum perducta munitione circumvallare pompeium instituit, haec spectans, quod angusta re frumentaria utebatur quodque pompeius multitudine equitum valebat, quo minore periculo undique frumentum commeatumque exercitui supportare posset, simul, uti pabulatione pompeium prohiberet equitatumque eius ad rem gerendam inutilem efficeret, tertio, ut auctoritatem qua ille maxime apud exteras nationes niti videbatur, minueret, cum fama per orbem terrarum percrebuisset, illum a caesare obsideri neque audere proelio dimicare.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum