Interim controversias regum ad populum romanum et ad se, quod esset consul, pertinere existimans atque eo magis officio suo convenire, quod superiore consulatu cum patre ptolomaeo et lege et senatusconsulto societas erat facta, ostendit sibi placere regem ptolomaeum atque eius sororem cleopatram exercitus, quos haberent, dimittere et de controversiis iure apud se potius quam inter se armis disceptare.