Ut enim, inquit, nemo dicit in regia regem ipsum quasi productum esse ad dignitatem id est enim prohgm non , sed eos, qui in aliquo honore sunt, quorum ordo proxime accedit, ut secundus sit, ad regium principatum, sic in vita non ea, quae primo loco sunt, sed ea, quae secundum locum optinent, prohgm na, id est producta, nominentur; quae vel ita appellemus id erit verbum e verbo vel promota et remota vel, ut dudum diximus, praeposita vel praecipua, et illa reiecta.