Quod nostrum illum non fugit catonem neque laelium neque eorum, ut vere dicam, discipulum africanum neque gracchos africani nepotes: quibus in hominibus erat summa virtus et summa virtute amplificata auctoritas et, quae et his rebus ornamento et rei publicae praesidio esset, eloquentia.