Aut erit omnino incredibile, ut si aliquis, quem constet esse avarum, dicat alicuius mediocris officii causa se maximam pecuniam neglexisse, aut si, quod in quibusdam rebus aut hominibus accidit, id omnibus dicitur usu venire, hoc pacto: qui pauperes sunt, iis antiquior officio pecunia est ; qui locus desertus est, in eo caedem factam esse oportet; in loco celebri homo occidi qui potuit.