Adfert enim haec opinio religionem utilem civitatibus, si quidem et illud bene dictum est a pythagora doctissimo viro, tum maxume et pietatem et religionem versari in animis, cum rebus divinis operam daremus, et quod thales qui sapientissimus in septem fuit, homines existimare oportere, omnia cernerent deorum esse plena; fore enim omnis castioris, veluti quom in fanis essent maxime religiosis.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum