Ius crassus urgebat, quod vitii venditor non dixisset sciens, id oportere praestari , aequitatem antonius, quoniam id vitium ignotum sergio non fuisset, qui illas aedes vendidisset, nihil fuisse necesse dici nec eum esse deceptum, qui id, quod emerat, quo iure esset, teneret.