Ego me hercule inquit mucius antea vestra magis hoc causa volebam, quam mea; neque enim tanto opere hanc a crasso disputationem desiderabam, quanto opere eius in causis oratione delector; nunc vero, crasse, mea quoque te iam causa rogo, ut, quoniam tantum habemus oti, quantum iam diu nobis non contigit, ne graveris exaedificare id opus, quod instituisti: formam enim totius negoti opinione meliorem maioremque video, quam vehementer probo.