Instaret academia, quae, quicquid dixisses, id te ipsum negare cogeret; stoici vero nostri disputationum suarum atque interrogationum laqueis te inretitum tenerent; peripatetici autem etiam haec ipsa, quae propria oratorum putas esse adiumenta atque ornamenta dicendi, a se peti vincerent oportere, ac non solum meliora, sed etiam multo plura aristotelem theophrastumque de istis rebus, quam omnis dicendi magistros scripsisse ostenderent.