Quamquam non haec ita statuo atque decerno, ut desperem latine ea, de quibus disputavimus, tradi ac perpoliri posse, patitur enim et lingua nostra et natura rerum veterem illam excellentemque prudentiam graecorum ad nostrum usum moremque transferri, sed hominibus opus est eruditis, qui adhuc in hoc quidem genere nostri nulli fuerunt; sin quando exstiterint, etiam graecis erunt anteponendi.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum