Hinc illi homines erant qui etiam ridiculi inveniebantur ex dolore; quorum alii, id quod saepe audistis, negabant mirandum esse ius tam nequam esse verrinum; alii etiam frigidiores erant, sed quia stomachabantur ridiculi videbantur esse, cum sacerdotem exsecrabantur qui verrem tam nequam reliquisset.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum