Inspiciebamus syracusis a carpinatio confectas tabulas societatis, quae significabant multis nominibus eos homines versuram a carpinatio fecisse qui pecunias verri dedissent; quod erit vobis luce clarius, iudices, tum cum eos ipsos produxero qui dederunt; intellegetis enim illa tempora per quae, cum essent in periculo, pretio sese redemerunt cum societatis tabulis non solum consulibus verum etiam mensibus convenire.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum