Non dubito quin vobis satis fecerim, iudices; verum tamen progrediar longius, non mehercule quo magis hoc vobis persuadeatur quam iam persuasum esse confido, sed ut ille aliquando impudentiae suae finem faciat, aliquando desinat ea se putare emere quae ipse semper habuit venalia, fidem ius iurandum veritatem officium religionem, desinant amici eius ea dictitare quae detrimento maculae invidiae infamiae nobis omnibus esse possint.