Non potest hoc dicere is qui negare non potest se unius agri decumas xxx milibus modium minoris quam potuerit vendidisse; ut etiamsi tibi hoc concedam, minucio ideo te non tradidisse quod iam addixisses apronio aiunt enim te ita dictitare, quod ego exspecto cupioque te illud defendere verum ut ita sit, tamen non potes hoc quasi praeclarum aliquid praedicare, magno te decumas vendidisse, cum fuisse fateare qui multo pluris voluerit emere.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum