Cum vero aestas summa esse coeperat, quod tempus omnes siciliae semper praetores in itineribus consumere consuerunt, propterea quod tum putant obeundam esse maxime provinciam, cum in areis frumenta sunt, quod et familiae congregantur et magnitudo serviti perspicitur et labor operis maxime offendit, frumenti copia commonet, tempus anni non impedit: tum, inquam, cum concursant ceteri praetores, iste novo quodam genere imperator pulcherrimo syracusarum loco stativa sibi castra faciebat.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum