Sed, quoniam quidam nobiles homines qua de causa uos existimare quam me pro magistratu quicquam incompertum dicere melius est primum ipsas expugnare quaestiones omni ope adnisi sunt; dein, postquam ad id parum potentes erant, ne causam dicerent, in praesidia aduersariorum, appellationem et tribunicium auxilium, patricii confugerunt; postremo repulsi inde adeo omnia tutiora quam ut innocentiam suam purgarent uisa in nos inruerunt, et priuatis dictatorem poscere reum uere cundiae non fuit; ut omnes di hominesque sciant ab illis etiam quae non possint temptari ne rationem uitae reddant, me obuiam ire crimini et offerre me inimicis reum, dictatura me abdico.