Seruilium magistrum equitum absentem nominatum; et cum ea quoque quae bello gesta essent pro fastigio rerum oratione etiam magnifica, facta dictis aequando, memorasset, nudasse pectus insigne cicatricibus bello acceptis et identidem capitolium spectans iouem deosque alios deuocasse ad auxilium fortunarum suarum precatusque esse ut, quam mentem sibi capitolinam arcem protegenti ad salutem populi romani dedissent, eam populo romano in suo discrimine darent, et orasse singulos uniuersosque ut capitolium atque arcem intuentes, ut ad deos immortales uersi de se iudicarent.