Si coniuncte ferre ab se promulgatas rogationes uellent, esse quod eosdem reficerent tribunos plebis; perlaturos enim quae promulgauerint: sin quod cuique priuatim opus sit id modo accipi uelint, opus esse nihil inuidiosa continuatione honoris; nec se tribunatum nec illos ea quae promulgata sint habituros.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum