Milites aegre id patientes primo in stationibus uigiliisque inter se dictatorem sermonibus carpere, interdum patres communiter increpare quod non iussissent per consules geri bellum: electum esse eximium imperatorem, unicum ducem, qui nihil agenti sibi de caelo deuolaturam in sinum uictoriam censeat.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum