Sunt qui non ipsis apulis bellum inlatum sed socios eius gentis populos ab samnitium ui atque iniuriis defensos scribant; ceterum fortuna samnitium, uix a se ipsis eo tempore propulsantium bellum, propius ut sit uero facit non apulis ab samnitibus arma inlata sed cum utraque simul gente bellum romanis fuisse.