Clipeis antea romani usi sunt, dein, postquam stipendiarii facti sunt, scuta pro clipeis fecere; et quod antea phalanges similes macedonicis, hoc postea manipulatim structa acies coepit esse: postremi in plures ordines instruebantur ordo sexagenos milites, duos centuriones, uexillarium unum habebat.