Utrumque permissum ab senatu et supplicatio ad omnia puluinaria per triduum decreta, iussique praetores petilius urbanas dimittere legiones, fabius sociis atque nomini latino remittere dilectum; et uti praetor urbanus consulibus scriberet senatum aequum censere subitarios milites, tumultus causa conscriptos, primo quoque tempore dimitti.