Stratius cum eo fuit medicus, ad id ipsum a non securo eumene romam missus speculator rerum, quae a fratre agerentur, monitorque fidus, si decedi fide uidisset: is ad occupatas iam aures sollicitatumque iam animum cum uenisset, adgressus tempestiuis sermonibus rem prope prolapsam restituit, aliis alia regna creuisse rebus dicendo: regnum eorum nouum, nullis uetustis fundatum opibus, fraterna stare concordia, quod unus nomen regium et praecipuum capitis insigne gerat, omnes fratres regnent.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum