Quae quamquam foeda uisu erant, stetit parumper tamen hannibal ac suos continuit, ne tumultum ac trepidationem augeret; deinde, postquam interrumpi agmen uidit periculumque esse, ne exutum impedimentis exercitum nequiquam incolumem traduxisset, decurrit ex superiore loco et, cum impetu ipso fudisset hostem, suis quoque tumultum auxit.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum