Namque hannibal secundum tam prosperam ad cannas pugnam uictoris magis quam bellum gerentis intentus curis, cum captiuis productis segregatisque socios, sicut ante ad trebiam trasumennumque lacum, benigne adlocutus sine pretio dimisisset, romanos quoque uocatos, quod nunquam alias antea, satis miti sermone adloquitur: non interneciuum sibi esse cum romanis bellum; de dignitate atque imperio certare.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum