Claudium sub deditionem capuae quidam tradunt; hunc quoque ipsum tauream neque sua sponte uenisse cales neque sua manu interfectum, sed dum inter ceteros ad palum deligatur, quia parum inter strepitus exaudiri possent quae uociferaretur silentium fieri flaccum iussisse; tum tauream illa quae ante memorata sunt dixisse, uirum se fortissimum ab nequaquam pari ad uirtutem occidi; sub haec dicta iussu proconsulis praeconem ita pronuntiasse: lictor, uiro forti adde uirgas et in eum primum lege age.