Omisso igitur achaico atque aetolico bello, relictis tamen duobus milibus et quingentis omnis generis armatorum cum menippo et polyphanta ducibus ad praesidium sociorum, profectus ab dymis per achaiam boeotiamque et euboeam decimis castris demetriadem in thessaliam peruenit.