Et quamquam ea legatio erat quae accendere regium animum posset, temperauit irae et legatos se rhodum missurum respondit iisque mandaturum ut renouarent uetusta iura cum ea ciuitate sua maiorumque suorum et uetarent eos pertimescere aduentum regis: nihil aut iis aut sociis eorum noxiae futurum fraudiue; nam romanorum amicitiam se non uiolaturum argumento et suam recentem ad eos legationem esse et senatus honorifica in se decreta responsaque.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum